NUBES

NUBES
NUBES
in Sacris, a Deo saepius adhibita reperitur, cum Populo suo placuit se manifestare. Inprimis mamorabilis fuit Columna Nubis, quâ Aegyptô egressos Israelitas Deus per desertum duxit. Exod. c. 13. v. 21, 22. Dominus autem praecedebat eos, ad ostendendam viam; per diem, in columna Nubis; per noctem, in columna Ignis: ut dux esset itineris utrôque tempore. Numquam defuit columna Nubis per diem, nec columna ignis per noctem, coram populo. Ubi itaque columna illa stabat, ibi castrametandum erat; illâ progrediente, ipsi quoque faciebant iter; et proin, cum Israelitis apparuisset, statim post exitum, illa stationes eorum partiebatur: quarum secunda fuit in Sucoth, tertia in Etham, quod situm erat in fine deserti, i. e. in ultima solitudine, adiacente Maris Rubro. Licet autem duplex videatur fuisse columna Nubis et Ignis, unam tamen fuisse apparet, ex Exod. c. 14. v. 19. Erat Nubes ktenebrosa et illuminans noctem, ita ut ad se invicem totô noctis tempore accedera non valerent. Ubi unam et eandem Nubem ab una parte, nempe Aegyptiorum, tencbrosam; ab altera autem lucidam, in gratiam
Israelitarum, habemus. Vide quoque Numer. c. 9. v. 21. Consentit Philo, Fertur, inquit, illô tempore ingens accidisse miraculum, quale numquam auditum fuerat post hominum memoriam. Praecedebat populum Nubes magna, in columnae speciem, solari splendore lucens interdiu, noctu vero flammeô, ut eius ductu, absque periculo erroris, incederent. Ubi tamen, sine Scripturae auctoritate, nubi illi solaremd splendorem tribuit. De forma Nubis huius deductricis, dubitare non sinit nos columnae nomen: oportuit ergo columnae fuisse similem, quantum ad rectitudinem et figuram, ut et quod ad crassitudinem angustam. Nam basis illius tantum tegebat et obumbrabat Tabernaculum DOMINI. Quod ad altitudinem autem, oporuit valde porrectam esse caelum versus; Si enim in latum se admodum extendisset, liberum prohibuisset caeli et aeris aspectum: Nisi vero admodum excelsa fuisset, non potuisset longe lateque, qua se cumque castra porrigebant, conspici. Sed difficile explicatu, quomodo columna potuerit ardorem Solis de die ab Hebraeis repellere; cum enim maxima esset multitudo et late extenderetur, oportuit figuram Nubis de die protegentis et castra eorum obumbrantis, fuisse expansam: quod etam Psaltes testatur Psalm. 105. v. 39. Ideo sunt, qui aliam fuisse Nubem protegentem, aliam dirigentem, velint; Alii Nubem illam ita a Deo directam dicunt, ut noctu exsurgeret in figuram pyramidalem igneam; die vero eâdem Dei virtute expanderetur in modum nubis. Materiam illius quod spectat, sine dubio et illa plane fuit extraordinaria ac miraculosa. Motorem habuit Dei Angelum, ut constat ex verbis Mosis c. 14. v. 19. Tollens se Angelus Domini, qui praecedebat castra Israel; nempe in ipsa nube. Unde Philo, Credi, inquit, potest, aliquem e summi Regispraefectis, Angelum nube involutum, eos duxisse, quem nefas sit aspicere mortalibus eculis. Ignis vero non verus fuit, sed rutilans fulgor (qualis apparet in nubibus densioribus, in quas se opportune radii Solares insinuant) quaem sub noctem columnae isti Deus indidit, et quidem tantum, ut omnibus Ebraeorum castris illuminandis sufficeret. Ratio autem ductûs ista videtur fuisse: Post exstructum Tabernaculum, columna Nubis, quiescentibus castris, super Tabernaculo manebat; cum movebatur autem, antecedebat castra. Et quia tribus Iuda cum vexillo suo primum tenebat locum, idcirco vel super vexillum tribus Iudae, vel paulo ante ipsum collocabat se et versus eum locum, in quem tendebat, universa castra iter suum dirigebant. Sed cum quiescendum esset, recedebat a vexillo tribus Iuda, et ab anteriore castrorum parte referebat se
in medium castrorum locum, ut supra Tabernaculum resideret: quod, tam cum quiesceret, quam cum moveretur, semper medium tenebat locum. Cum autem columna signum proficiscendi dedisset, tum iussu Mosis Sacerdotes filii Aaron clangebant tubis, ut Populus colligeret et convasaret sua, migrandi causâ. omnibusque ad iter expeditis, levabant Sacerdotes arcam Domini: quâ elevatâ, dicerbat Moses, Surge Domine et disspentur inimicitur etc. depositâ vero, Revertere Domnine ad multitudinem exercitus Israel, Numer. c. 10. v. 35. Quando coeperit, aut desierit apparere haec columna, etiam non extra controversiam est. Quia mentio l. c. ubi agitur de tertia mansione, eius primum fit, Hieronymus hinc conicit, tum primum apparuisse, Ep. ad fabiolam de XL. mansion. Defecisse autem alii volunt post mortem Aaronis, utpote Scripturâ de illa in posterum silente. Sed neutrorum ratio solida, namque et deportationis ossium Iosephi mentio sit in tertia demum statione, cum tamen necessarium sit, ea ex egypto fuisse allata: Nec verum est, quod dicunt de filentio Scripturae, post mortem Aaronis; cum Deuteron. c. 33. v. 2. columnae iterum mentio fiat, Mose morti iam proximo. Probabilius proin, uti Deus ab initio peregrinationum hanc directionis suae tesseram Israelitis dare voluit, ita ad finem usque perdurâsse. Alia fuit Nubes, sed et illa a Deo miraculose excitata, in cuius densitate se ad Mosem venturum, dicit Deus Exod. c. 19. v. 9. atque quae cooperiebat montem, v. 16. in quo Legem Populo promulgavit. Nubes enim, quae interdiu Israelitas comitabatur non dicitur Nubes desa vel caliginosa, ut haec; neque in monte subsistebat, sed incumbebat castris Israelitarum etc. Vide Andr. Rvet. Exercitat. in Exod. ad loca cit. Nec eadem forte cum Nube, et Igni sive Nube, mediô sinu igneam speciem complexâ, quae ex nube illa divinum in modum coruscabat, atque Arcae Propitiatorium opplebat. Inter Cherubinos enim sedes ac thronus Dei erat, qui locum istum gloriâ implebat suâ; cuius exterum symbolum erat Nubes et Ignis, quae inde Gloria Dei appellantur, Exod. c. 40. v. 34. 35. coll. Numer. c. 9. v. 15. eo quod hic sive ignis sive lux gloriosum praesentiae eius symbolum. Vide Exod. c. 24. v. 16. Numer. c. 16. v. 42. et uconf. Lucae c. 2. v. 9. Matth. c. 17. v. 5. Actor. c. 7. v. 55. et c. 22. v. 6. 11. Apocalyps. c. 14. v. 14. Atque hic locus supra arcam, quem cherubinorum alae amplexu suo incingebant, et nubes illa augustum in modum mediam adimplebat, propria Numinis sedes erat, Quia in Nube appareo super operculum illud etc. Levit. c. 16. v. 2. Dominus Rex factus est sedens in Cherubinis, psalm. 99. v. 1. In quo visibili signo erat praesens ac petentibus dabat responsa. Exod. c. 25. v. 22. et Numer. c. 7. v. 89. Hebraeis Gap desc: Hebrew seu gloriosa Die in terris habitatio, quam Iudaei tantopere celebrant. Cum vero in Tabernaculo omnia Mystica essent, Nubes, inque ea Ignis species, quid nisi Divinae Naturae in vili Carne inhabitationem testabantur? quam tamen igne suô et divinô fulgore impleturus, atque ex humano corpore, tamquam ex adyto, certissima responsa daturus foret. Sermo caro factus est, καὶ ἐσκήνωσεν εν ἡμῖν, et habitavit in nobis; Et vidimus gloriam eius Iob. c. 1. v. 14. etc. Vide Franc. Burmannum Synopsi Theolog. Part. I. l. 4. c. 14. §. 21. 22. 23. et. 29. De Baptismo vero in Nube et Mari, cuius mentio 1. Corinth. c. 10. v. 1. Io. Seldenum de Synedr. l. 1. c. 3. Atque hinc forte ortum, quod nubes coluisse Iudaei crediti: de quibus Iuvenalis Sat. 14. v. 96.
Quidam sortiti metuentem Sabbatha patrem,
Nil praeter Nubes, et caeli lumen adorant.
Quod idem de Christianis existimatum. Unde de utrisque Tertullian. Apologet. c. 24. Alius, si hoc putatis, nubes numeret orans, alius lacunaria. Nsi hoc malis inde arecessere, quod oculis in caelum sublatis orare soliti utrique, unde Gentilibus occasio ista fingendi nata. At Socrates apud Aristophanem diserte Nubes vocat σεμνὰς θεὰς, Venerandas Deas; illasque cum Aere et Aethere sic affatur,
Ω῏ δέσποτ᾿ ἄναξ, ἀμέτρητ᾿ Ἀὴῤ. ὃς ἔχεις τὴν γῆν μετέωρον,
Λαμπρός τ᾿ Αἰθὴρ, σεμναί τε Νεφέλαι βροντησικέραυνοι,
in Nub. Qua de re vide Ger. Io. Voss. de Orig. et progr. Idolol. l. 3. c. 13. ubi de Nubibus, illarumque multiplici utilitate, triplici inprimis effectu, Pluvia. Nive et Grandine complura: uti de divinatione ex Nubibus supra; de magis vero νεφοδιώκταις infra voce Tempestas.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Nubes — (lat.), Wolken …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Nubes Hotel — (Винья дель Мар,Чили) Категория отеля: Адрес: Ocho Norte 579, 2520089 Винья дель Мар, Ч …   Каталог отелей

  • Nubes y claros — Álbum de La Fuga Publicación 2006 Género(s) Rock Discográfica DRO Atlantic Cronología de La Fuga …   Wikipedia Español

  • Nubes de humo — Release date(s) 1958 Country Argentina Language Spanish Nubes de humo is a 1958 Argentine film. C …   Wikipedia

  • Nubes pasajeras — (en finés Kauas pilvet karkaavat) es una película finlandesa de 1996 dirigida por Aki Kaurismäki y protagonizada por Kati Outinen, Kari Väänänen y Markku Peltola. Es el primero de la trilogía Finlandia, siendo sus otras dos partes Un hombre sin… …   Wikipedia Español

  • Nubes de Magallanes — La Gran Nube de Magallanes (LMC) …   Wikipedia Español

  • Nubes de Kordylewski — Diagrama que muestra las posiciones de los puntos de Lagrange L4 y L5 donde están las Nubes de Kordylewski. Las Nubes de Kordylewski son grandes concentraciones de polvo que parecen existir en los Puntos de Lagrange L4 y L5 del sistema Tierra… …   Wikipedia Español

  • Nubes de Magallanes — ► locución ASTRONOMÍA Cúmulo de estrellas visibles cerca del polo sur. * * * ► ASTRONOMÍA Sistema formado por dos galaxias, las más cercanas a la Vía Láctea, visibles solo en el hemisferio Austral …   Enciclopedia Universal

  • Siembra de nubes — La siembra de nubes puede ser hecha por generadores en tierra, aviones, o cohetes (este último no se muestra en la imagen). La siembra de nubes es una forma de manipulación del clima. Es el intento de cambiar la cantidad o el tipo de… …   Wikipedia Español

  • Tren a las Nubes — El Tren a las Nubes asciende a una altitud máxima de 4.220 metros Lugar Ubicación …   Wikipedia Español

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”